Bene facis. iubé— Hegio Quid iubeam? Ergasilvs Ignem ingentem fieri. Hegio Ignem ingentem? Ergasilvs Ita dico, magnus ut sit. Hegio Quid? me, volturi, tuan causa aedis incensurum censes? Ergasilvs Noli irascier. iuben an non iubes astitui aúlas, patinas elui, † laridum atque epulas foveri foculis ferventibus? alium pisces praestinatum abire? Hegio Hic vigilans somniat. Ergasilvs Alium porcinam atque agninam et pullos gallinaceos? Hegio Scis bene esse, si sit unde. Ergasilvs † Pernam atque ophthalmiam, horaeum, scombrum et trygonum et cetum, et mollem caseum? Hegio Nominandi istorum tibi erit magis quam edundi copia hic apud me, Ergasile.