Fortuna quod tibi nec fácit nec faciet, me iubes. séd quis est? Hegio Réspice ad me, Hégio sum. Ergasilvs Óh mihi, quántum est hominum óptumorum óptume, in témpore advenis. Hegio Nescío quem ad portum náctus es ubi cénes, eo fastídis. Ergasilvs Cédo manum. Hegio Manum? Ergasilvs Manum, inquam, cedo tuam actutum. Hegio Tene. Ergasilvs Gaude. Hegio Quid ego gaudeam? Ergasilvs Quia ego impero, age gaude modo. Hegio Pol maerores mi antevortunt gaudiis. Ergasilvs Noli irascier iám ego ex corpore exigam omnis maculas maerorum tibi. gaude audacter. Hegio Gaudeo, etsi nil scio quod gaudeam. Ergasilvs Bene facis. iubé— Hegio Quid iubeam? Ergasilvs Ignem ingentem fieri. Hegio Ignem ingentem? Ergasilvs Ita dico, magnus ut sit. Hegio Quid? me, volturi, tuan causa aedis incensurum censes? Ergasilvs Noli irascier. iuben an non iubes astitui aúlas, patinas elui, † laridum atque epulas foveri foculis ferventibus? alium pisces praestinatum abire? Hegio Hic vigilans somniat.