Tum pistores scrofipasci, quí alunt furfuribus sues, quarum odore praeterire nemo pistrinum potest: eorum si quoiusquam scrofam in publico conspexero, ex ipsis dominis meis pugnis exculcabo furfures. Hegio Basilicas edictiones atque imperiosas habet: satur homost, habet profecto in ventre confidentiam. Ergasilvs Tum piscatores, qui praebent populo pisces foetidos, qui advehuntur quadrupedanti crucianti cantherio, quorum odos subbasilicanos omnes abigit in forum, eis ego ora verberabo surpiculis piscariis, ut sciant, alieno naso quam exhibeant molestiam. tum lanii autem, qui concinnant liberis orbas oves, qui locant caedundos agnos et duplam agninam danunt, qui petroni nomen indunt verveci sectario, eum ego si in via petronem publica conspexero, et petronem et dominum reddam mortales miserrumos. Hegio Eugepae, edictiones aedilicias hic quidem habet, mirumque adeost ni hunc fecere sibi Aetóli agoranomum. Ergasilvs Non ego nunc parasitus sum, sed regum rex regalior, tantus ventri commeatus meo adest in portu cibus. sed ego cesso hunc Hegionem onerare laetitia senem, quó homine hominum adaeque nemo vivit fortunatior? Hegio Quae illaec est laetitia, quam illic laetus largitur mihi? Ergasilvs Heus ubi estis? ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium? Hegio Hic homo ad cenam recipit se ad me. Ergasilvs Áperite hasce ambas fores prius quam pultando assulatim foribus exitium adfero. Hegio Perlúbet hunc hominem colloqui. Ergásile. Ergasilvs Ergasilum qui vocat? Hegio Respíce.