Qui mihi in cursu opstiterit, faxo vitae is extemplo opstiterit suae. Hegio Quid hic homo tantum incipissit facere cum tantis minis? Ergasilvs Prius edico, ne quis propter culpam capiatur suam: continete vos domi, prohibete a vobis vim meam. Hegio Mira edepol sunt, ní hic in ventrem sumpsit confidentiam. vae misero illi, cuius cibo iste factust imperiosior. Ergasilvs Tum pistores scrofipasci, quí alunt furfuribus sues, quarum odore praeterire nemo pistrinum potest: eorum si quoiusquam scrofam in publico conspexero, ex ipsis dominis meis pugnis exculcabo furfures. Hegio Basilicas edictiones atque imperiosas habet: satur homost, habet profecto in ventre confidentiam. Ergasilvs Tum piscatores, qui praebent populo pisces foetidos, qui advehuntur quadrupedanti crucianti cantherio, quorum odos subbasilicanos omnes abigit in forum, eis ego ora verberabo surpiculis piscariis, ut sciant, alieno naso quam exhibeant molestiam. tum lanii autem, qui concinnant liberis orbas oves,