nunc cérta res est, eodem pacto ut comici servi solent coníciam in collum pallium, primo ex med hanc rem ut audiat; speróque me ob hunc nuntium aetérnum adepturum cibum. Hegio Quanto ín pectore hánc rem meó magis volúto, tanto mi aegritudo auctiór est in animo. ad illum modum sublitum os esse mi hodie! neque íd perspicere quivi. quod cúm scibitúr, tum per úrbem inridébor. cum extemplo ad forum advenero, omnes loquentur: hic illest senex doctus, quoi verba data sunt. sed Ergasilus estne hic, procúl quem video? conlécto quidem est pallio. quidnam acturust? Ergasilvs Move áps te moram átque, Ergásile, age hanc rem. éminor interminorque, ne mi obstiterit obviam nisi quis satis diu vixisse sese homo arbitrabitur. nam qui obstiterit, ore sistet. Hegio Hic homo pugilatum incipit. Ergasilvs Facere certumst. proinde ita omnes itinera insistant sua, ne quis in hanc plateam negoti conferat quicquam sui. nam meus est ballista pugnus, cubitus catapultast mihi, umerus aries, tum genu quemque icero ad terram dabo, dentilegos omnes mortales faciam, quemque offendero. Hegio Quae illaec eminatiost nam? nequeo mirari satis. Ergasilvs Faciam ut huius diei locique meique semper meminerit. Qui mihi in cursu opstiterit, faxo vitae is extemplo opstiterit suae. Hegio Quid hic homo tantum incipissit facere cum tantis minis? Ergasilvs Prius edico, ne quis propter culpam capiatur suam: continete vos domi, prohibete a vobis vim meam. Hegio Mira edepol sunt, ní hic in ventrem sumpsit confidentiam. vae misero illi, cuius cibo iste factust imperiosior.