ut mi eius facias conveniundi copiam. Hegio Periistis, nisi hunc iam e conspectu abducitis. Tyndarvs Vis haec quidem hercle est, et trahi et trudi simul.— Hegio Illic ést abductus recta in phylacam, ut dignus est. ego illís captivis aliis documentum dabo, ne tale quisquam facinus incipere audeat. quod absque hoc esset, qui mihi hoc fecit palam, usque offrenatum suis me ductarent dolis. nunc certum est nulli posthac quicquam credere. satis súm semel deceptus. speravi miser ex servitute me exemisse filium: ea spes elapsa est. perdidi unum filium, puerum quadrimum quem mihi servos surpuit, neque eum servom umquam repperi neque filium; maior potitus hostium est. quod hoc ést scelus? quasi in orbitatem liberos produxerim. sequere hac. reducam te ubi fuisti. neminis miserere certum est, quia mei miseret neminem.— Aristophontes Exauspicavi ex vinclis. nunc intellego redauspicandum esse in catenas denuo.— Ergasilvs Iúppiter supreme, servas me measque auges opes, máximas opimitates opiparasque offers mihi, laudém lucrum, ludum iocum, festivitatem ferias, pompám penum, potationis saturitatem, gaudium, néc cuiquam homini supplicare nunc certum est mihi; nam vél prodesse amico possum vel inimicum perdere, ita híc me amoenitate amoena amoenus oneravit dies. síne sacris hereditatem sum aptus effertissimam. nunc ád senem cursum capessam hunc Hegionem, cui boni tantum affero quantum ipsus a dis optat, atque etiam amplius.