Ergo ab eo petito gratiam istam. ducite, ubi ponderosas crassas capiat compedes. inde ibis porro in latomias lapidarias. ibi quom alii octonos lapides effodiunt, nisi cotidiano sesquiopus confeceris, Sescentoplago nomen indetur tibi. Aristophontes Per deos atque homines ego te obtestor, Hegio, ne tu istunc hominem perduis. Hegio Curabitur; nam noctu nervo vinctus custodibitur, interdius sub terra lapides eximet: diu ego húnc cruciabo, non uno absolvam die. Aristophontes Certumne est tíbi istuc? Hegio Non moriri certius. abducite istum actutum ad Hippolytum fabrum, iubete huic crassas compedes impingier; inde extra portam ad meum libertum Cordalum in lapicidinas facite deductus siet: atque hunc me velle dicite ita curarier, ne qui deterius huic sit quam cui pessume est. Tyndarvs Cur ego te invito me esse salvom postulem? periclum vitae meae tuo stat periculo. post mortem in morte nihil est quod metuam mali. etsi pervivo usque ad summam aetatem, tamen breve spatium est perferundi quae minitas mihi. vale atque salve, etsi aliter ut dicam meres. tu, Aristophontes, de me ut meruisti, ita vale; nam mihi propter te hoc optigit. Hegio Abducite. Tyndarvs At unum hoc quaeso, si huc rebitet Philocrates,