Cur ergo iratus mihi es? Hegio Quia illi fuisti quam mihi fidelior. Tyndarvs Quid? tu una nocte postulavisti et die recens captum hominem, nuperum novicium, te perdocere ut melius consulerem tibi, quam illi, quicum una a puero aetatem exegeram? Hegio Ergo ab eo petito gratiam istam. ducite, ubi ponderosas crassas capiat compedes. inde ibis porro in latomias lapidarias. ibi quom alii octonos lapides effodiunt, nisi cotidiano sesquiopus confeceris, Sescentoplago nomen indetur tibi. Aristophontes Per deos atque homines ego te obtestor, Hegio, ne tu istunc hominem perduis. Hegio Curabitur; nam noctu nervo vinctus custodibitur, interdius sub terra lapides eximet: diu ego hĂșnc cruciabo, non uno absolvam die.