Pro di immortales, nunc ego teneo, nunc scio quid hoc sít negoti. meus sodalis Philocrates in libertate est ad patrem in patria. bene est, nec quisquam est mihi, aeque melius cui velim. sed hoc mihi aegre est, me huic dedisse operam malam, qui nunc propter me meaque verba vinctus est. Hegio Votuin te quicquam mi hodie falsum proloqui? Tyndarvs Votuisti. Hegio Cur es ausus mentiri mihi? Tyndarvs Quia vera obessent illi quoi operam dabam: nunc falsa prosunt. Hegio At tibi oberunt. Tyndarvs Optumest. at erum servavi, quem servatum gaudeo, cui me custodem addiderat erus maior meus. sed malene id factum árbitrare? Hegio Pessume. Tyndarvs At ego aio recte, qui abs te sorsum sentio. nam cogitato, si quis hoc gnato tuo tuos servos faxit, qualem haberes gratiam? emitteresne necne eum servom manu? essetne apud te is servos acceptissimus? responde. Hegio Opinor. Tyndarvs Cur ergo iratus mihi es? Hegio Quia illi fuisti quam mihi fidelior. Tyndarvs Quid? tu una nocte postulavisti et die recens captum hominem, nuperum novicium, te perdocere ut melius consulerem tibi, quam illi, quicum una a puero aetatem exegeram?