me meum erum captum ex servitute atque hostibus reducem fecisse liberum in patriam ad patrem, meumque potius me caput periculo praeoptavisse, quam is periret, ponere. Hegio Facito ergo ut Acherunti clueas gloria. Tyndarvs Qui per virtutem, periit, at non interit. Hegio Quando ego te exemplis pessumis cruciavero atque ob sutelas tuas te morti misero, vel te interiisse vel periisse praedicent; dum pereas, nihil intererit: dicant vivere. Tyndarvs Pol si istuc faxis, haud sine poena feceris, si ille huc rebitet, sicut confido affore. Aristophontes Pro di immortales, nunc ego teneo, nunc scio quid hoc sít negoti. meus sodalis Philocrates in libertate est ad patrem in patria. bene est, nec quisquam est mihi, aeque melius cui velim. sed hoc mihi aegre est, me huic dedisse operam malam, qui nunc propter me meaque verba vinctus est.