Tuós sum, tu has quidem vel praecidi iube. sed quid negoti est, quam ob rem suscenses mihi? Hegio Quia me meamque rem, quod in te uno fuit, tuis scelestis falsidicis fallaciis deartuasti dilaceravisti atque opes confecisti omnes, res ac rationes meas: ita mi exemisti Philocratem fallaciis. illum esse servom credidi, te liberum; ita vosmet aiebatis itaque nomina inter vos permutastis. Tyndarvs Fateor, omnia facta esse ita ut tu dicis, et fallaciis abiisse eum abs te mea opera atque astutia; an, obsecro hercle te, id nunc suscenses mihi? Hegio At cum cruciatu maxumo id factumst tuo. Tyndarvs Dum ne ob male facta, peream, parvi aestumo. si ego hic peribo, ast ille ut dixit non redit, at erit mi hoc factum mortuo memorabile, me meum erum captum ex servitute atque hostibus reducem fecisse liberum in patriam ad patrem, meumque potius me caput periculo praeoptavisse, quam is periret, ponere. Hegio Facito ergo ut Acherunti clueas gloria. Tyndarvs Qui per virtutem, periit, at non interit. Hegio Quando ego te exemplis pessumis cruciavero atque ob sutelas tuas te morti misero, vel te interiisse vel periisse praedicent; dum pereas, nihil intererit: dicant vivere. Tyndarvs Pol si istuc faxis, haud sine poena feceris, si ille huc rebitet, sicut confido affore.