Tuós sum, tu has quidem vel praecidi iube. sed quid negoti est, quam ob rem suscenses mihi? Hegio Quia me meamque rem, quod in te uno fuit, tuis scelestis falsidicis fallaciis deartuasti dilaceravisti atque opes confecisti omnes, res ac rationes meas: ita mi exemisti Philocratem fallaciis. illum esse servom credidi, te liberum; ita vosmet aiebatis itaque nomina inter vos permutastis. Tyndarvs Fateor, omnia facta esse ita ut tu dicis, et fallaciis abiisse eum abs te mea opera atque astutia; an, obsecro hercle te, id nunc suscenses mihi? Hegio At cum cruciatu maxumo id factumst tuo. Tyndarvs Dum ne ob male facta, peream, parvi aestumo. si ego hic peribo, ast ille ut dixit non redit, at erit mi hoc factum mortuo memorabile,