currere ad me meaque amplecti crura, ut vos custodiam? Hegio Satin med illi hodie scelesti capti ceperunt dolo? illic servom se assimulabat, hic sese autem liberum. nuculeum amisi, retinui pignori putamina. ita mihi stólido sursum versum os sublevere offuciis. hic quidem mé numquam irridebit. Colaphe, Cordalio, Corax, ite istinc, ecferte lora. Colaphvs Num lignatum mittimur? Hegio Inícite huic manicas mastigiae. Tyndarvs Quid hoc ést negoti? quid ego deliqui? Hegio Rogas, sator sartorque scelerum, et messor maxume? Tyndarvs Non occatorem dicere audebas prius? nam semper occant prius quam sariunt rustici. Hegio At ut cónfidenter mihi contra astitit. Tyndarvs Decet innocentem servom átque innoxium confidentem esse, suom apud erum potissimum. Hegio Adstringite isti sultis vehementer manus.