Philocrates iam inde usque amicus fuit mihi a puero puer. Hegio Tum igitur ego deruncinatus, deartuatus sum miser huius scelesti techinis, qui me ut lubitum est ductavit dolis. sed qua faciest tuos sodalis Philocrates? Aristophontes Dicam tibi: macilento ore, naso acuto, corpore albo, oculis nigris, subrufus aliquantum, crispus, cincinnatus. Hegio Convenit. Tyndarvs Vt quidem hercle in medium ego hodie pessume processerim. vae illis virgis miseris, quae hodie in tergo morientur meo. Hegio Verba mihi data esse video. Tyndarvs Quid cessatis, compedes, currere ad me meaque amplecti crura, ut vos custodiam? Hegio Satin med illi hodie scelesti capti ceperunt dolo? illic servom se assimulabat, hic sese autem liberum. nuculeum amisi, retinui pignori putamina. ita mihi stólido sursum versum os sublevere offuciis. hic quidem mé numquam irridebit. Colaphe, Cordalio, Corax, ite istinc, ecferte lora. Colaphvs Num lignatum mittimur? Hegio Inícite huic manicas mastigiae. Tyndarvs Quid hoc ést negoti? quid ego deliqui? Hegio Rogas, sator sartorque scelerum, et messor maxume? Tyndarvs Non occatorem dicere audebas prius? nam semper occant prius quam sariunt rustici. Hegio At ut cónfidenter mihi contra astitit. Tyndarvs Decet innocentem servom átque innoxium confidentem esse, suom apud erum potissimum. Hegio Adstringite isti sultis vehementer manus.