sed ubi is nunc est? Hegio Vbi ego minime atque ipsus se volt maxume. sed vide sis. Aristophontes Quin exploratum dico et provisum hoc tibi. Hegio Certon? Aristophontes Quin nihil, inquam, invenies magis hoc certo certius. Philocrates iam inde usque amicus fuit mihi a puero puer. Hegio Tum igitur ego deruncinatus, deartuatus sum miser huius scelesti techinis, qui me ut lubitum est ductavit dolis. sed qua faciest tuos sodalis Philocrates? Aristophontes Dicam tibi: macilento ore, naso acuto, corpore albo, oculis nigris, subrufus aliquantum, crispus, cincinnatus. Hegio Convenit. Tyndarvs Vt quidem hercle in medium ego hodie pessume processerim. vae illis virgis miseris, quae hodie in tergo morientur meo. Hegio Verba mihi data esse video. Tyndarvs Quid cessatis, compedes,