Haud istuc rogo. fuistin liber? Tyndarvs Fui. Aristophontes Enim vero non fuit, nugas agit. Tyndarvs Qui tu scis? an tu fortasse fuisti meae matri obstetrix, qui id tam audacter dicere audes? Aristophontes Puerum te vidi puer. Tyndarvs At ego te video maior maiorem: ém rursum tibi. meam rem non cures, si recte facias. num ego curo tuam? Hegio Fuitne huic patér Thensaurochrysonicochrysides? Aristophontes Non fuit, neque ego istuc nomen umquam audivi ante hunc diem. Philocrati Theodoromedes fuit pater. Tyndarvs Pereo probe. quin quiescis? i dierectum cor meum, ac suspende te. tu sussultas, ego miser vix asto prae formidine. Hegio Satin istuc mihi exquisitum est, fuisse hunc servom in Alide neque esse hunc Philocratem? Aristophontes Tam satis quam numquam hoc invenies secus.