garriet quoi neque pes umquam neque caput compareat. ornamenta absunt: Aiacem, hunc cum vides, ipsum vides. Hegio Nihili facio. tamen adibo. Tyndarvs Nunc ego omnino occidi, nunc ego intér sacrum saxumque sto, nec quid faciam scio. Hegio Do tibi operam, Aristophontes, si quid est quod me velis. Aristophontes Ex me audibis vera quae nunc falsa opinare, Hegio. sed hoc primúm, me expurigare tibi volo, me insaniam neque tenere neque mi esse ullum morbum, nisi quod servio. at ita me rex deorum atque hominum faxit patriae compotem, ut istic Philocrates non magis est quam aut ego aut tu. Hegio Eho dic mihi, quis illic igitur est? Aristophontes Quem dudum dixi a principio tibi. hoc si secus reperies, nullam causam dico quin mihi et parentum et libertatis apud te deliquio siet. Hegio Quid tu ais? Tyndarvs Me tuom esse servom et te meum erum.