nam hoc paene iniquomst, comico choragio conari desubito agere nos tragoediam. proin si quis pugnam expectat, litis contrahat: valentiorem nactus adversarium si erit, ego faciam ut pugnam inspectet non bonam, adeo ut spectare postea omnis oderit. abeo. valete, iudices iustissimi domi duellique duellatores optumi. Ergasilvs Iuventus nomen indidit Scorto mihi, eo quía invocatus soleo esse in convivio. scio absúrde dictum hoc derisores dicere, at ego aio recte. nam scortum in convivio sibi amator, talos quom iacit, scortum invocat. estne invocatum an non est? est planissume; verum hercle vero nos parasiti planius, quos numquam quisquam neque vocat neque invocat. quasi mures semper edimus alienum cibum; ubi res prolatae sunt, quom rus homines eunt, simul prolatae res sunt nostris dentibus. quasi, cum caletur, cocleae in occulto latent, suo sibi suco vivont, ros si non cadit, item parasiti rebus prolatis latent in occúlto miseri, victitant suco suo, dum ruri rurant homines quos ligurriant. prolatis rebus parasiti venatici sumus, quando res redierunt, molossici odiosicique et multum incommodestici. et hic quidem hercle, nisi qui colaphos perpeti potest parasitus frangique aulas in caput, vel ire extra portam Trigeminam ad saccum licet.