Solus te solum volo, Hegio. Hegio Istinc loquere, si quid vis, procul. tamen audiam. Tyndarvs Namque edepol si adbites propius, os denasabit tibi mordicus. Aristophontes Neque pol me insanum, Hégio, esse creduis neque fuisse umquam, neque esse morbum quem istic autumat. verum si quid metuis a me, iube me vinciri: volo, dum istic itidem vinciatur. Tyndarvs Immo enim vero, Hegio, istic, qui volt, vinciatur. Aristophontes Tace modo. ego te, Philocrates false, faciam ut verus hodie reperiare Tyndarus. quid mi abnutas? Tyndarvs Tibi ego abnuto? Aristophontes Quid agat, si absis longius? Hegio Quid ais? quid si adeam hunc insanum? Tyndarvs Nugas. ludificabitur, garriet quoi neque pes umquam neque caput compareat. ornamenta absunt: Aiacem, hunc cum vides, ipsum vides. Hegio Nihili facio. tamen adibo. Tyndarvs Nunc ego omnino occidi, nunc ego intér sacrum saxumque sto, nec quid faciam scio. Hegio Do tibi operam, Aristophontes, si quid est quod me velis. Aristophontes Ex me audibis vera quae nunc falsa opinare, Hegio. sed hoc primúm, me expurigare tibi volo, me insaniam neque tenere neque mi esse ullum morbum, nisi quod servio. at ita me rex deorum atque hominum faxit patriae compotem, ut istic Philocrates non magis est quam aut ego aut tu. Hegio Eho dic mihi,