Solus te solum volo, Hegio. Hegio Istinc loquere, si quid vis, procul. tamen audiam. Tyndarvs Namque edepol si adbites propius, os denasabit tibi mordicus. Aristophontes Neque pol me insanum, Hégio, esse creduis neque fuisse umquam, neque esse morbum quem istic autumat. verum si quid metuis a me, iube me vinciri: volo, dum istic itidem vinciatur. Tyndarvs Immo enim vero, Hegio, istic, qui volt, vinciatur. Aristophontes Tace modo. ego te, Philocrates false, faciam ut verus hodie reperiare Tyndarus. quid mi abnutas? Tyndarvs Tibi ego abnuto? Aristophontes Quid agat, si absis longius? Hegio Quid ais? quid si adeam hunc insanum? Tyndarvs Nugas. ludificabitur,