Quin tute is es: neque praeter te in Alide ullus servos istoc nominest. Tyndarvs Pergin servom me exprobrare esse, id quod vi hostili optigit? Aristophontes Enim iam nequeo contineri. Tyndarvs Heus, audin quid ait? quin fugis? iam illic hic nos insectabit lapidibus, nisi illunc iubes comprehendi. Aristophontes Crucior. Tyndarvs Ardent oculi: fit opus, Hegio; viden tu illi maculari corpus totum maculis luridis? atra bilis agitat hominem. Aristophontes At pol te, si hic sapiat senex, pix atra agitet apud carnificem tuoque capiti inluceat. Tyndarvs Iam deliramenta loquitur, laruae stimulant virum. hercle qui, si hunc comprehendi iusseris, sapias magis. Aristophontes Crucior, lapidem non habere mé, ut illi mastigiae cerebrum excutiam, qui me insanum verbis concinnat suis. Tyndarvs Audin lapidem quaeritare?