Quid est? ut scelestus, Hegio, nunc iste te ludos facit. nám is est servos ipse, neque praeter se umquam ei servos fuit. Tyndarvs Quia tute ipse eges in patria nec tibi qui vivas domist, omnis inveniri similis tui vis; non mirum facis: est miserorum, ut malevolentes sint atque invideant bonis. Aristophontes Hegio, vide sis, ne quid tu huic temere insistas credere. atque, ut perspicio, profecto iam áliquid pugnae edidit. filium tuom quód redimere se ait, id ne utiquam mihi placet. Tyndarvs Scio te id nolle fieri; efficiam tamen ego id, si di adiuvant. illum restituam huic, hic autem in Alidem me meo patri. propterea ad patrem hinc amisi Tyndarum. Aristophontes Quin tute is es: neque praeter te in Alide ullus servos istoc nominest. Tyndarvs Pergin servom me exprobrare esse, id quod vi hostili optigit? Aristophontes Enim iam nequeo contineri. Tyndarvs Heus, audin quid ait? quin fugis? iam illic hic nos insectabit lapidibus, nisi illunc iubes comprehendi. Aristophontes Crucior. Tyndarvs Ardent oculi: fit opus, Hegio; viden tu illi maculari corpus totum maculis luridis? atra bilis agitat hominem. Aristophontes At pol te, si hic sapiat senex, pix atra agitet apud carnificem tuoque capiti inluceat. Tyndarvs Iam deliramenta loquitur, laruae stimulant virum. hercle qui, si hunc comprehendi iusseris, sapias magis. Aristophontes Crucior, lapidem non habere mé, ut illi mastigiae cerebrum excutiam, qui me insanum verbis concinnat suis. Tyndarvs Audin lapidem quaeritare?