Pol planum id quidem est, non novisse, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate. quem vides, eum ignoras: illum nominas quem non vides. Aristophontes Immo iste eum sese ait, qui non est, esse, et qui vero est, negat. Tyndarvs Tu énim repertu's repertus es , Philocratem qui superes veriverbio. Aristophontes Pol ego ut rem video, tu inventu's inventus es , vera vanitudine qui convincas. sed quaeso hercle, agedum aspice ad me. Tyndarvs Em. Aristophontes Dic modo: tun negas te Tyndarum esse? Tyndarvs Négo, inquam. Aristophontes Tun te Philocratem esse ais? Tyndarvs Égo, inquam. Aristophontes Tune huic credis? Hegio Plus quidem quam tibi aut mihi. nam ílle quidem, quem tu hunc memoras esse, hodie hinc abiit Alidem ad patrem huius.