Ain, verbero? me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras patrem, et eum morbum mi esse, ut qui me ópus sit insputarier? Hegio Ne verere, multos iste morbus homines macerat, quibus insputari saluti fuit atque is profuit. Aristophontes Quid tu autem? etiam huic credis? Hegio Quid ego credam huic? Aristophontes Insanum esse me? Tyndarvs Viden tu hunc, quam ínimico voltu intuetur? concedi optumumst, Hegio: fit quód tibi ego dixi, glíscit rabies, cave tibi. Hegio Credidi esse insanum extemplo, ubi te appellavit Tyndarum. Tyndarvs Quin suom ipse interdum ignorat nomen neque scit qui siet. Hegio At etiam te suom sodalem esse aibat. Tyndarvs Haud vidi magís. et quidem Alcumeus atque Orestes et Lycurgus postea una opera mihi sunt sodales qua iste. Aristophontes At etiam, furcifer, male loqui mi audés? non ego te novi?