mihi rés omnis ín incerto sita est. quid rebus confidam meis? utinám te di prius perderent, quam periisti e patria tua, Aristophontes, qui ex parata re imparatam omnem facis. occísa est haec res, nisi reperio atrocem mi aliquam astutiam. Hegio Sequere. ém tibi hominem. adi, atque adloquere. Tyndarvs Quis homo est me hominum miserior? Aristophontes Quíd istuc est quod meos te dicam fugitare oculos, Tyndare, proque ignoto me aspernari, quasi me numquam noveris? equidem tam sum servos quam tu, etsi ego domi liber fui, tu usque a puero servitutem servivisti in Alide. Hegio Edepol minime miror, si te fugitat aut oculos tuos, aut si te odit, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate. Tyndarvs Hegió, hic homó rabiosus habitus est in Alide, ne tu quód istic fabuletur auris immittas tuas. nam istic hastis insectatus est domi matrem et patrem, et illic isti qui insputatur morbus interdum venit. proin tu ab istoc procul recedas. Hegio Vltro istum a me. Aristophontes Ain, verbero? me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras patrem, et eum morbum mi esse, ut qui me ópus sit insputarier? Hegio Ne verere, multos iste morbus homines macerat, quibus insputari saluti fuit atque is profuit. Aristophontes Quid tu autem? etiam huic credis? Hegio Quid ego credam huic? Aristophontes Insanum esse me? Tyndarvs Viden tu hunc, quam ínimico voltu intuetur? concedi optumumst, Hegio: fit quód tibi ego dixi, glíscit rabies, cave tibi. Hegio Credidi esse insanum extemplo, ubi te appellavit Tyndarum. Tyndarvs Quin suom ipse interdum ignorat nomen neque scit qui siet.