tandem ábii ad praetórem; ibí vix requiévi: rogo sýngraphum, datur mi ílico; dedi Týndaro: ille abiít domum. inde ílico praevórtor domúm, postquam id áctum est; eo prótinus ad fratrém, mei ubi súnt alii captívi. rogo, Philocratem ex Alide ecquis hominum noverit: tandem hic exclamat, eum sibi esse sodalem; dico eum esse apud me; hic extemplo orat obsecratque, eum sibi ut liceat videre: iussi ílico hunc exsolvi. nunc tu sequere me, ut quód me oravisti ímpetres, eum hóminem uti convénias.— Tyndarvs Nunc íllud est, cum mé fuisse quam ésse nimio mávelim: nunc spes opes auxiliaque a me segregant spernuntque se. hic illést dies, cum nulla vitae meae salus sperabilest, neque † exílium exitio est néque adeo spes, quae mi hunc aspellat metum, nec subdolis mendaciis mihi usquam mantellum est meis, nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum obviam est neque deprecatio perfidiis meis nec male factis fuga est, nec confidentiae usquam hospitium est nec deverticulum dolis: operta quae fuere aperta sunt, patent praestigiae, ómnis res palam est, néque de hac re negotium est, quín male occidam oppetamque pestem eri vicem meamque. perdidit me Aristophontes hic qui venit modo intro † is me novit, is sodalis Philocrati et cognatus est. neque iám Salus servare, si volt, me potest, nec copia est, nisi si áliquam corde machinor astutiam. quám, malum? quid machiner? quid comminiscar? maxumas nugás ineptus incipisso. haereo. Hegio Quo illúm nunc hominem próripuisse fóras se dicam ex aédibus? Tyndarvs Núnc enim vero ego óccidi: eúnt ad te hostes, Tyndare. quíd loquar? quid fabulabor? quid negabo aut quid fatebor?