ille miserrimust, qui cum esse cupit, tum quod edit non habet. nam hercle ego huic die, si liceat, oculos effodiam libens, ita malignitate oneravit omnis mortalis mihi; neque ieiuniosiorem neque magis ecfertum fame vidi nec quoi minus procedat quidquid facere occeperit, ita venter gutturque resident esurialis ferias. ilicet parasiticae arti maximam malam crucem, ita iuventus iam ridiculos inopesque ab se segregat. nil morantur iam Lacones unisubselli viros, plagipatidas, quibus sunt verba sine penu et pecunia: eos requirunt, qui libenter, quom ederint, reddant domi; ipsi obsonant, quae parasitorum ante erat provincia, ipsi de foro tam aperto capite ad lenones eunt quam in tribú aperto capite sontes condemnant reos; neque ridiculos iam terrunci faciunt, sese omnes amant. nám uti dudum hinc abii, accessi ad adulescentes in foro. salvete inquam. quo imus una ínquam ad prandium? atque illi tacent. quis ait hoc aut quis profitetur? inquam. quasi muti silent,