quom me servom in servitute pro ted hic reliqueris, tuque te pro libero esse ducas, pignus deseras neque des operam pro me ut huius reducem facias filium; scito te hinc minis viginti aéstumatum mittier. fac fidelis sis fideli, cave fidem fluxam geras: nam pater, scio, faciet quae illum facere oportet omnia; serva tibi in perpetuom amicum me, atque hunc inventum inveni. haec per dexteram tuam te dextera retinens manu opsecro, infidelior mihi ne fuas quam ego sum tibi. tu hóc age. tu mihí erus nunc es, tu patronus, tu pater, tibi commendo spes opesque meas. Philocrates Mandavisti satis. satin habes, mandata quae sunt facta si refero? Tyndarvs Satis. Philocrates Et tua et tua huc ornatus reveniam ex sententia. numquid aliud? Tyndarvs Vt quam primum possis redeas. Philocrates Res monet.