hominum ingenium liberale. ut lacrumas excutiunt mihi. videas corde amare inter se. quantis lautus laudibus suom erum servos collaudavit. Tyndarvs Pól istic me haud centesimam partem laudat quam ipse meritust ut laudetur laudibus. Hegio Ergo cum optume fecisti, nunc adest occasio bene facta cumulare, ut erga hunc rem geras fideliter. Philocrates Magis non factum possum velle, quam opera experiar persequi; id ut scias, Iovem supremum testem laudo, Hegio, me infidelem non futurum Philocrati. Hegio Probus es homo. Philocrates Nec me secus umquam ei facturum quicquam quam memet mihi. Tyndarvs Istaec dicta te experiri et operis et factis volo; et, quo minus dixi quam volui de te, animum advortas volo, atque horunc verborum causa caveto mi iratus fuas; sed, te quaeso, cogitato hinc mea fide mitti domum te aestimatum, et méam esse vitam hic pro te positam pignori, ne tu me ignores, quom extemplo meo é conspectu abscesseris,