At quamprimum pote: istuc in rem utriquest maxime. Philocrates Non tuom tu magis videre quam ille suom gnatum cupit. Hegio Meus mihi, suos cuique est carus. Philocrates Numquid aliud vis patri nuntiari? Tyndarvs Me hic valere et (tute audacter dicito, Tyndare) inter nos fuisse ingenio haud discordabili, neque te commeruisse culpam (neque me adversatum tibi) beneque ero gessisse morem in tantis aerumnis tamen; neque med umquam deseruisse te neque factis neque fide, rebus in dubiis egenis. haec pater quando sciet, Tyndare, ut fueris animatus erga suom gnatum atque se, numquam erit tam avarus, quin te gratiis emittat manu † et mea opera, si hinc rebito, faciam ut faciat facilius. nam tua opera et comitate et virtute et sapientia fecisti ut redire liceat ad parentis denuo, cúm apud hunc confessus es et genus et divitias meas: quo pacto emisisti e vinclis tuom erum tua sapientia. Philocrates Feci ego ista út commemoras, et te meminisse id gratum est mihi. merito tibi ea evenerunt a me; nam nunc, Philocrates, sí ego item memorem quae me erga multa fecisti bene, nox diem adimat; nam quasi servos meus esses, nihilo setius tu mihi obsequiosus semper fuisti. Hegio Di vostram fidem, hominum ingenium liberale. ut lacrumas excutiunt mihi. videas corde amare inter se. quantis lautus laudibus suom erum servos collaudavit. Tyndarvs Pól istic me haud centesimam partem laudat quam ipse meritust ut laudetur laudibus. Hegio Ergo cum optume fecisti, nunc adest occasio