Facis ita ut te facere oportet. nunc animum advortas volo: omnium primum salutem dicito matri et patri et cognatis et si quem alium benevolentem videris; me hic valere et servitutem servire huic homini optumo, qui me honore honestiorem semper fecit et facit. Philocrates Istuc ne praecipias, facile memoria memini tamen. Tyndarvs Nam equidem, nisi quod custodem habeo, liberum me esse arbitror. dicito patri, quo pacto mihi cum hoc convenerit de huius filio. Philocrates Quae memini, mora mera est monerier. Tyndarvs Vt eum redimat et remittat nostrum huc amborum vicem. Philocrates Meminero. Hegio At quamprimum pote: istuc in rem utriquest maxime. Philocrates Non tuom tu magis videre quam ille suom gnatum cupit. Hegio Meus mihi, suos cuique est carus. Philocrates Numquid aliud vis patri nuntiari? Tyndarvs Me hic valere et (tute audacter dicito,