sequere. em tibi hominem. Tyndarvs Gratiám habeo tibi, quom copiam istam mi et potestatem facis, ut ego ad parentes hunc remittam nuntium, qui me quid rerum hic agitem et quid fieri velim patri meo, ordine omnem rem, illuc perferat. nunc ita convenit inter me atque hunc, Tyndare, ut te aestumatum in Alidem mittam ad patrem, si non rebitas huc, ut viginti minas dem pro te. Philocrates Recte convenisse sentio. nam pater expectat aut me aut aliquem nuntium, qui hinc ad se veniat. Tyndarvs Ergo animum advortas volo quae nuntiare hinc te volo in patriam ad patrem. Philocrates Phílocrates, ut adhuc locorum feci, faciam sedulo, ut potissimum quod in rem recte conducat tuam, id petam idque persequar corde et animo atque viribus. Tyndarvs Facis ita ut te facere oportet. nunc animum advortas volo: omnium primum salutem dicito matri et patri et cognatis et si quem alium benevolentem videris; me hic valere et servitutem servire huic homini optumo, qui me honore honestiorem semper fecit et facit. Philocrates Istuc ne praecipias, facile memoria memini tamen. Tyndarvs Nam equidem, nisi quod custodem habeo, liberum me esse arbitror. dicito patri, quo pacto mihi cum hoc convenerit de huius filio. Philocrates Quae memini, mora mera est monerier. Tyndarvs Vt eum redimat et remittat nostrum huc amborum vicem. Philocrates Meminero.