sequere. em tibi hominem. Tyndarvs Gratiám habeo tibi, quom copiam istam mi et potestatem facis, ut ego ad parentes hunc remittam nuntium, qui me quid rerum hic agitem et quid fieri velim patri meo, ordine omnem rem, illuc perferat. nunc ita convenit inter me atque hunc, Tyndare, ut te aestumatum in Alidem mittam ad patrem, si non rebitas huc, ut viginti minas dem pro te. Philocrates Recte convenisse sentio. nam pater expectat aut me aut aliquem nuntium, qui hinc ad se veniat. Tyndarvs Ergo animum advortas volo quae nuntiare hinc te volo in patriam ad patrem. Philocrates Phílocrates, ut adhuc locorum feci, faciam sedulo, ut potissimum quod in rem recte conducat tuam, id petam idque persequar corde et animo atque viribus.