hinc, ubi erunt indutiae, illuc, tuom qui conveniat patrem, qui tua quae tu iusseris mandata ita út velis perferat. Tyndarvs At nihil est ignotum ad illum mittere: operam luseris. hunc mitte, hic transactum reddet omne, si illuc venerit. nec quemquam fideliorem neque cui plus credat potes mittere ad eum nec qui magis sit servos ex sententia, neque adeo cui suom concredat filium hodie audacius. ne vereare, meo periclo húius ego experiar fidem, fretus ingenio eius, quod me ésse scit erga se benevolum. Hegio Mittam equidem istunc aestumatum tua fide, si vis. Tyndarvs Volo; quam citissime potest, tam hoc cedere ad factum volo. Hegio Num quae causa est quin, si ille huc non redeat, viginti minas mihi des pro illo? Tyndarvs Optuma immo. Hegio Solvite istum nunciam, atque utrumque. Tyndarvs Di tibi omnis omnia optata offerant,