odi ego aurum: multa multis saepe suasit perperam. nunc hoc animum advorte, ut ea quae sentio pariter scias. filius meus illic apud vos servit captus Alide: eum si reddis mihi, praeterea únum nummum ne duis; et te et hunc amittam hinc. alio pacto abire non potes. Tyndarvs Optumum atque aequissumum oras optumusque hominum es homo. sed is privatam servitutem servit illi an publicam? Hegio Privatam medici Menarchi. Tyndarvs Pol is quidem huius est cliens. tam hoc quidem tibi in proclivi quam imber est quando pluit. Hegio Fac is homo ut redimatur. Tyndarvs Faciam. sed te id oro, Hegio— Hegio Quid vis, dum ab re ne quid ores, faciam. Tyndarvs Ausculta, tum scies. ego me amitti, donicum ille huc redierit, non postulo. verum quaeso ut aestumatum hunc mihi des, quem mittam ad patrem, ut is homo redimatur illi. Hegio Immo alium potius misero