Tam ego fui ante liber quam gnatus tuos, tam mihi quam illi libertatem hostilis eripuit manus, tam ille apud nos servit, quam ego nunc hic apud te servio. est profecto deus, qui quae nos gerimus auditque et videt: is, uti tu me hic habueris, proinde illum illic curaverit; bene merenti bene profuerit, male merenti par erit. quam tu filium tuom, tam páter me meus desiderat. Hegio Memini ego istuc. sed faterin eadem quae hic fassust mihi? Tyndarvs Ego patri meo esse fateor summas divitias domi meque summo genere gnatum. sed te optestor, Hegio, ne tuom animum avariorem faxint divitiae meae: ne patri, tam étsi sum unicus, decere videatur magis, me saturum servire apud te sumptu et vestitu tuo potius quam illi, ubi minime honestumst, mendicantem vivere. Hegio Ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis. non ego ómnino lucrum omne esse utile homini existimo: scio ego, multos iam lucrum lutulentos homines reddidit; est etiam ubi profecto damnum praestet facere quam lucrum.