summoque genere captum esse equitem Aleum, nil pretio parsit, filio dum parceret: reconciliare ut facilius posset domum, emít hosce e praeda ambos de quaestoribus. hisce autem inter sese hunc confinxerunt dolum, quo pacto hic servos suom erum hinc amittat domum. itaque inter se commutant vestem et nomina; illic vocatur Philocrates, hic Tyndarus: huius íllic, hic illius hodie fert imaginem. et hic hódie expediet hanc docte fallaciam, et suom erum faciet libertatis compotem, eodemque pacto fratrem servabit suom reducemque faciet liberum in patriam ad patrem, imprudens: itidem ut saepe iam in multis locis plus insciens quis fecit quam prudens boni. sed inscientes sua sibi fallacia ita compararunt et confinxerunt dolum itaque hi commenti, de sua sententia ut in sérvitute hic ad suom maneat patrem: ita nunc ignorans suo sibi servit patri; homunculi quanti sunt, quom recogito! haec res agetur nobis, vobis fabula. sed etiam est, paucis vos quod monitos voluerim. profecto expediet fabulae huic operam dare. non pertractate facta est neque item ut ceterae: neque spurcidici insunt versus, immemorabiles; hic neque periurus leno est nec meretrix mala neque miles gloriosus; ne vereamini, quia bellum Aetolis esse dixi cum Aleis: foris íllic extra scaenam fient proelia.