Philocrates, hic fecit, hominem frugi ut facere oportuit. nám ego ex hoc quo genere gnatus sis scio, hic fassust mihi; haec tu eadem si confiteri vis, tua ex re feceris: quae tamen scio scire me ex hoc. Tyndarvs Fecit officium hic suom, cum tibi est confessus verum, quam quam volui sedulo meam nobilitatem occultare et genus et divitias meas, Hegio; nunc quando patriam et libertatem perdidi, non ego istúnc me potius quam te metuere aequom censeo. vis hostilis cum istoc fecit meas opes aequabiles; memini, cum dicto haud audebat: facto nunc laedat licet. sed viden? fortuna humana fingit artatque ut lubet: me, qui liber fueram, servom fecit, e summo infimum; qui imperare insueram, nunc alterius imperio obsequor. et quidem si, proinde ut ipse fui imperator familiae, habeam dominum, non verear ne iniuste aut graviter mi imperet. Hegio, hoc te monitum, nisi forte ipse non vis, voluerim. Hegio Loquere audacter. Tyndarvs Tam ego fui ante liber quam gnatus tuos, tam mihi quam illi libertatem hostilis eripuit manus, tam ille apud nos servit, quam ego nunc hic apud te servio. est profecto deus, qui quae nos gerimus auditque et videt: is, uti tu me hic habueris, proinde illum illic curaverit; bene merenti bene profuerit, male merenti par erit. quam tu filium tuom, tam páter me meus desiderat. Hegio Memini ego istuc. sed faterin eadem quae hic fassust mihi? Tyndarvs Ego patri meo esse fateor summas divitias domi meque summo genere gnatum. sed te optestor, Hegio, ne tuom animum avariorem faxint divitiae meae: ne patri, tam étsi sum unicus, decere videatur magis,