Tum igitur ei cum in Aleis tanta gratia est, ut praedicas, quid divitiae, suntne opimae? Philocrates Vnde excoquat sebum senex. Hegio Quid pater, vivitne? Philocrates Vivom, cum inde abimus, liquimus; nunc vivat ne necne, id Orcum scire oportet scilicet. Tyndarvs Salva res est, philosophatur quoque iam, non mendax modo est. Hegio Quid erat ei nomen? Philocrates Thensaurochrysonicochrysides. Hegio Videlicet propter divitias inditum id nomen quasi est. Philocrates Immo edepol propter avaritiam ipsius atque audaciam. nam ille quidem Theodoromedes fuit germano nomine. Hegio Quid tu ais? tenaxne pater est eius? Philocrates Immo edepol pertinax; quin etiam ut magis nĂ³scas: Genio suo ubi quando sacruficat, ad rem divinam quibus est opus, Samiis vasis utitur, ne ipse Genius surripiat: proinde aliis ut credat vide. Hegio Sequere hac me igitur. eadem ego ex hoc quae volo exquaesivero.