Quid tu? servosne esse an liber mavelis, memora mihi. Philocrates Proxumum quod sit bono quodque a malo longissume, id volo; quamquam non multum fuit molesta servitus, nec mihi secus erat quam si essem familiaris filius. Tyndarvs Eugepae, Thalem talento non emam Milesium, nam ad sapientiam huius nimius nugator fuit. ut facete orationem ad servitutem contulit. Hegio Quo de genere natust illic Philocrates? Philocrates Polyplusio: quod genus illi est unum pollens atque honoratissumum. Hegio Quid ipsus hic? quo honore est illic? Philocrates Summo, atque ab summis viris. Hegio Tum igitur ei cum in Aleis tanta gratia est, ut praedicas, quid divitiae, suntne opimae? Philocrates Vnde excoquat sebum senex. Hegio Quid pater, vivitne? Philocrates Vivom, cum inde abimus, liquimus; nunc vivat ne necne, id Orcum scire oportet scilicet. Tyndarvs Salva res est, philosophatur quoque iam, non mendax modo est. Hegio Quid erat ei nomen? Philocrates Thensaurochrysonicochrysides. Hegio Videlicet propter divitias inditum id nomen quasi est. Philocrates Immo edepol propter avaritiam ipsius atque audaciam. nam ille quidem Theodoromedes fuit germano nomine. Hegio Quid tu ais? tenaxne pater est eius? Philocrates Immo edepol pertinax; quin etiam ut magis nĂ³scas: Genio suo ubi quando sacruficat, ad rem divinam quibus est opus, Samiis vasis utitur, ne ipse Genius surripiat: proinde aliis ut credat vide. Hegio Sequere hac me igitur. eadem ego ex hoc quae volo exquaesivero.