Non ero quod sciam. si quid nescibo, id nescium tradam tibi. Tyndarvs Nunc senex est in tostrina, nunc iam cultros attinet. ne id quidem, involucrum inicere, voluit, vestem ut ne inquinet. sed utrum strictimne adtonsurum dicam esse an per pectinem, nescio; verum, si frugist, usque admutilabit probe. Hegio Quid tu? servosne esse an liber mavelis, memora mihi. Philocrates Proxumum quod sit bono quodque a malo longissume, id volo; quamquam non multum fuit molesta servitus, nec mihi secus erat quam si essem familiaris filius. Tyndarvs Eugepae, Thalem talento non emam Milesium, nam ad sapientiam huius nimius nugator fuit. ut facete orationem ad servitutem contulit. Hegio Quo de genere natust illic Philocrates? Philocrates Polyplusio: quod genus illi est unum pollens atque honoratissumum. Hegio Quid ipsus hic? quo honore est illic? Philocrates Summo, atque ab summis viris.