Em istuc si potes memoriter meminisse, inest spes nobis ín hac astutia. Hegio Iam ego revertar intro, si ex his quae volo exquisivero. ubi sunt isti quos ante aedis iussi huc produci foras? Philocrates Edepol tibi ne in quaestione essemus cautum intellego, ita vinclis custodiisque circum moeniti sumus. Hegio Qui cavet ne decipiatur, vix cavet, cum etiam cavet; etiam cum cavisse ratus est, saepe is cautor captus est. an vero non iusta causa est, ut vos servem sedulo, quos tam grandi sim mercatus praesenti pecunia? Philocrates Neque pol tibi nos, quia nos servas, aequomst vitio vortere, neque te nobis, sí abeamus hinc, si fuat occasio. Hegio Vt vos hic, itidem illic apud vos meus servatur filius. Philocrates Captus est? Hegio Ita. Philocrates Non igitur nos soli ignavi fuimus. Hegio Secede huc. nam sunt quae éx te solo scitari volo. quarum rerum te falsilocum mi esse nolo.