copia est † ea facitis nos compotes. Philocrates Sécede huc núnciam, sí videtúr, procul, ne arbitri dicta nostra arbitrari queant neu permanet palam haec nostra fallacia. nam doli non doli sunt, nisi astu colas, sed malum maxumum, si id palam provenit. nam sí erus mihi es tu átque ego me túom esse servom assímulo, tamen víso opust, cauto est opus, ut hoc sóbrie sineque árbitris accúrate agátur, docte ét diligénter; tanta íncepta rés est: haud sómniculóse hoc agéndum est. Tyndarvs Ero út me volés esse. Philocrates Spéro. Tyndarvs Nam tú nunc vidés pro tuó caro cápite carum ófferre mé meum capút vilitáti. Philocrates Scio. Tyndarvs At scíre memento, quándo id quód voles habébis; nam fére maxima pars mórem hunc hominés habent: quod síbi volunt, dum id ímpetrant, boní sunt; sed íd ubi iam penes sése habent, éx bonis péssimi et fraúdulentíssimi fíunt: nunc út mihi té volo esse aútumo. quód tibi suádeam, suádeam meó patri. Philocrates Pól ego si te aúdeam, meúm patrem nóminem: nám secundúm patrem tu és pater próximus. Tyndarvs Aúdio. Philocrates Et proptérea saepiús te uti memíneris moneo: non ego erus tibi, sed servos sum; nunc obsecro te hoc unum— quoniam nobis di immortales animum ostenderunt suom, ut qui erum me tibi fuisse atque esse conservom velint,