decét id pati animo aéquo: si id faciétis, levior lábos erit. domi fuístis, credo, líberi: nunc servitus si evenit, ei vos morigerari mos bonust et erili imperio eamque ingeniis vostris lenem reddere. indigna digna habenda sunt, erus quae facit. Captivi Oh oh oh. Lorarivs Éiulatione haud opus est, oculis haud lacrimantibus: in ré mala animo sí bono utare, ádiuvat. Tyndarvs At nós pudet, quia cúm catenis súmus. Lorarivs At pigeat póstea nostrum erum, si vos éximat vínculis, aút solutós sinat, quós argento émerit. Tyndarvs Quid a nóbis metuit? scímus nos nóstrum officiúm quod est, sí solutós sinat. Lorarivs Át fugam fíngitis: séntio quam rem ágitis. Philocrates Nós fugiamus? quó fugiamus? Lorarivs In patriam. Philocrates Apage, haud nós id deceat, fúgitivos imitári. Lorarivs Immo edepol, si érit occasio, haúd dehortor. Tyndarvs Únum exoráre vos sínite nos. Lorarivs Quídnam id est? Tyndarvs Út sine hisce arbitris átque vobis nobis détis lócum loquendi. Lorarivs Fíat. abscédite hinc: nós concedámus huc. séd brevem orátionem íncipisse. Tyndarvs Em istúc mihi certum erat. cóncede huc. Lorarivs Abíte ab ístis. Tyndarvs Obnóxii ámbo vóbis sumus própter hanc rém, quom quae vólumus nos