sed quid tu id quaeris? Ergasilvs Quia mi est natalis dies; propterea te vocari ad te ad cenam volo. Hegio Facete dictum. sed si pauxillo potes contentus esse. Ergasilvs Ne perpauxillum modo, nam istoc me assiduo victu delecto domi; age sis, roga emptum: nisi qui meliorem adferet quae mi atque amicis placeat condicio magis, quasi fundum vendam, meis me addicam legibus. Hegio Profundum vendis tu quidem, haud fundum, mihi. sed si venturu's venturus es , temperi. Ergasilvs Em, vel iam otium est. Hegio I modo, venare leporem: nunc irim tenes; nam meus scruposam victus commetat viam. Ergasilvs Numquam istoc vinces me, Hegio, ne postules: cum calceatis dentibus veniam tamen. Hegio Asper meus victus sane est. Ergasilvs Sentisne essitas? Hegio Terrestris cena est. Ergasilvs Sus terrestris bestia est. Hegio Multis holeribus. Ergasilvs Curato aegrotos domi. numquid vis? Hegio Venias temperi. Ergasilvs Memorem mones.— Hegio Ibo intro atque intus subducam ratiunculam, quantillum argenti mi ápud trapezitam siet. ad fratrem, quo ire dixeram, mox ivero.— Lorarii Si di ímmortales íd voluerunt, vós hanc aerumnam éxsequi,