Alienus cum eius incommodum tam aegre feras, quid me patrem par facerest, cui ille est unicus? Ergasilvs Alienus ego? alienus illi? aha, Hegio, numquam istuc dixis neque animum induxis tuom; tibi ille únicust, mi etiam unico magis unicus. Hegio Laudo, malum cum amici tuom ducis malum. nunc habe bonum animum. Ergasilvs Eheu, huic illud dolet, quia nunc remissus est edendi exercitus. Hegio Nullumne interea nactu's nactus es , qui posset tibi remissum quem dixti imperare exercitum? Ergasilvs Quid credis? fugitant omnes hanc provinciam, quoi optigerat postquam captust Philopolemus tuos. Hegio Non pol mirandum est fugitare hanc provinciam. multis et multigeneribus opus est tibi militibus: primumdum opus est Pistorensibus; eorum sunt aliquot genera Pistorensium: opus Pániceis est, opus Placentinis quoque; opus Turdetanis, opust Ficedulensibus; iam maritumi omnes milites opus sunt tibi. Ergasilvs Vt saepe summa ingenia in occulto latent; hic qualis imperator nunc privatus est. Hegio Habe modo bonum animum, nam illum confido domum in his diebus me reconciliassere. nam eccum hic captivom adulescentem intus Aleum, prognatum genere summo et summis ditiis: hoc illum me mutare confido pote. Ergasilvs Ita di deaeque faxint. sed num quo foras vocatus es ad cenam? Hegio Nusquam, quod sciam.