Non videre ita tu quidem. Lorarivs Si non est quod dem, mene vis dem ipse—in pedes? Hegio Si dederis, erit extemplo mihi quod dem tibi. Lorarivs Avis mé ferae consimilem faciam, ut praedicas. Hegio Ita ut dícis: nam si faxis, te in caveam dabo. sed satis verborumst. cura quae iussi atque abi. ego ibo ad fratrem ad alios captivos meos, visam ne nocte hac quippiam turbaverint. inde mé continuo recipiam rursum domum. Ergasilvs Aegre est mi, hunc facere quaestum carcerarium propter sui gnati miseriam miserum senem. sed si ullo pacto ille huc conciliari potest, vel carnificinam hunc facere possum perpeti. Hegio Quis hic lóquitur? Ergasilvs Ego, qui tuo maerore maceror, macesco, consenesco et tabesco miser; ossa atque pellis sum miser a macritudine; neque umquam quicquam me iuvat quod edo domi: foris aliquantillum etiam quod gusto, id beat. Hegio Ergasile, salve. Ergasilvs Di te bene ament, Hegio. Hegio Ne fle. Ergasilvs Egone illum non fleam? égon non defleam Talem adulescentem? Hegio Semper sensi, filio meo te ésse amicum, et illum intellexi tibi. Ergasilvs Tum denique homines nostra intellegimus bona, quom quae in potestate habuimus, ea amisimus. ego, postquam gnatus tuos potitust hostium, expertus quanti fuerit nunc desidero.