Nunc demum in memoriam redeo, cum mecum recogito. nunc edepol demum in memoriam regredior, audisse me quasi per nebulam, Hégionem meum patrem vocarier. Hegio Is ego sum. Philocrates Compedibus quaeso ut tibi sit levior filius atque huic gravior servos. Hegio Certum est principio id praevortier. eamus intro, ut arcessatur faber, ut istas compedes tibi adimam, huic dem. Stalagmvs Quoi peculi nihil est, recte feceris. Caterva Spectatores, ad pudicos mores facta haec fabula est, neque in hac subigitationes sunt neque ulla amatio nec pueri suppositio nec argénti circumductio, neque ubi amans adulescens scortum liberet clam suom patrem. huius modi paucas poetae reperiunt comoedias, ubi boni meliores fiant. nunc vos, si vobis placet et si placuimus neque odio fuimus, signum hoc mittite: qui pudicitiae esse voltis praemium, plausum date.