Hos quos videtis stare hic captivos duos, †illi qui astant, hi stant ambo, non sedent; hoc vos mihi testes estis me verum loqui. senex qui hic habitat Hegio est huius pater. sed is quo pacto serviat suo sibi patri, id ego hic apud vos proloquar, si operam datis. seni huic fuerunt filii nati duo; alterum quadrimum puerum servos surpuit eumque hínc profugiens vendidit in Alide patri huius. iam hoc tenetis? optume est. negát hercle ille ultimus. accedito. si non ubi sedeas locus est, est ubi ambules, quando histrionem cogis mendicarier. ego me tua causa, ne erres, non rupturus sum. vos qui potestis ope vestra censerier, accipite relicuom: alieno uti nil moror. fugitivos ille, ut dixeram ante, huius patri domo quém profugiens dominum abstulerat vendidit. is postquam hunc emit, dedit eum huic gnato suo peculiarem, quia quasi una aetas erat. hic nunc domi sérvit suo patri, nec scit pater; enim véro di nos quasi pilas homines habent. rationem habetis, quo modo unum amiserit. postquam belligerant Aetoli cum Aleis, ut fit in bello, capitur alter filius: medicus Menarchus emit ibidem in Alide. coepit captivos commercari hic Aleos, si quem reperire possit qui mutet suom, illum captivom: hunc suom esse nescit, qui domist. et quoniam heri indaudivit, de summo loco