Át enim id quod te iúbeo facias. Chrysalvs Iústumst ut tuós tibi servos tuo árbitratu sérviat. Nicobvlvs Hoc áge sis nunciam. Chrysalvs Vbi lubet, recita: aúrium operam tíbi dico. Nicobvlvs Ceraé quidem haud parsit néque stilo; sed quídquid est, pellégere certumst. “Patér, ducentos Phílippos quaeso Chrýsalo da, si esse salvom vis me aut vitalem tibi.” malum quidem hercle magnum. Chrysalvs Tibi dico. Nicobvlvs Quid est? Chrysalvs Non prius salutem scripsit? Nicobvlvs Nusquam sentio. Chrysalvs Non dabis, si sapies; verum si das maxume, ne ille alium gerulum quaerat, si sapiet, sibi: nam ego non laturus sum, si iubeas maxume. sat sic suspectus sum, cum careo noxia. Nicobvlvs Ausculta porro, dum hoc quod scriptumst perlego. Chrysalvs Inde a principio iam inpudens epistula est. Nicobvlvs “Pudet prodire me ad te in conspectum, pater: tantum flagitium te scire audivi meum, quod cum peregrini cubui uxore militis.” pol haud derides; nam ducentis aureis Philippís redemi vitam ex flagitio tuam. Chrysalvs Nihil est illorum quin ego illi dixerim. Nicobvlvs “Stulte fecisse fateor. sed quaeso, pater, ne me, in stultitia si deliqui, deseras. ego animo cupido atque oculis indomitis fui; persuasumst facere quoius me nunc facti pudet.” prius té cavisse ergo quám pudere aequom fuit.